lomonosov-ps01

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 1 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 1
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 316


Theorema 2

§ 17. Tempore aestivo aer debet infundi in cuniculum supe-riorem FG, et e cuniculo inferiore HK effluere [Fig. 2].

Demonstratio Utriusque putei aperturis H et F insistunt columnae aeris ad superficiem atmosphaerae exporrectae. Quae insistit aperturae F, brevior est altera columna insistente aperturae H, parte HP, defectum substituit columna aeris in puteo interjecto GK contenta. Quoniam autem tempore aestivo aer in fodinis est specifice gravior aere externo (§ 11), quamobrem pars columnae almo°sphaericae in puteo interjecto contenta GK erit specifice gravior parte columnae PH. Reliquae autem colum-narum partes ad superficiem atmosphaerae exporrectae sunt ejus-dem altitudinis et gravitatis specificae (nam in eadem fere atmo­sphaerae parte subdio ad unum terminum extenduntur) quamobrem columna aeris, quae insistit aperturae F cum parte specifice gra­viore GK praeponderabit columnae insistenti aperturae H cum parte specifice leviore HP? Consequenter sublato aequilibrio aer in puteo interjecto GK descendet in cuniculum inferiorem HK, et quantitatem aeris sibi aequalem ex eo foras per H protrudet. In puteum interiectum GK aer defluet ex cuniculo FG, eique succedet externus; qui tandem refrigeratus (§ 12) in puteum GK influet, ei sublato iterum aequilibrio per cuniculum HK foras egredietur, et sie continuo aer in cuniculum superiorem ingredie-tur, ex inferiore effluet, quousque aer externus manebit specifice levior interno, hoc est, quamdiu aestas durabit (§ 11). Q. E. D.

 

Corollarium 1

§ 18. Ubi aestas Iongiori tempore permanet, ibi etiam aer diutius eam directionem motus conservabit, qua ingreditur in puteum vel cuniculum altiorem, ex humiliore effiuit. Et contra, ubi aestas brevis est, ibi etiam haec fluxio aeris breviore tempore durabit.

» В копии следует ссылка Wolff, Elem. hydraul. , § 36. '

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика