lomonosov-ps01

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 1 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 1
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 340


§ 17

Quamprimum metallum spiritui acido immergitur, statim bullas aereas a superficie sua vibraf; unde patet, aerem, per porös utriusque vel alterius utrius corporis disseminatum, tempore solu­tionis expandi, consequenter vim ejus elasticam actu" exseri, quod triplici de causa proficisci solet: 1) quando pressio aeris externi tollitur; 2) si aer ipse majorem gradum caloris in se recipit; 3) denique quando major quantitas aeris in idem receptaculum intruditur.

 

§ 18

Cum autem solutiones metallorum, comitante effervescentia menstrui, sub gravi atmosphaera Semper succedant, a causa igitur priore mmoratam aeris expansionem haud proficisci eviden-tissimum est. Porro spiritus acidus metalla solvens prius ebullit, quam incalescit, et calor, qui ebullitionem sequitur, semperb multo minor est, quam qui alias in spiritibus acidis, igni expositis, c effervescentiam excitat, expansio igitur aeris, quae in spiritibus acidis metalla solventibus ebullitionem generat, ab aucto calore minime dependet, atque adeo ratio sufficiens ebullitionis aquae fortis continetur in constipatione aeris, disseminati per porös ipsius aquae fortis vel metalli. d

 

 

 

§ 19

» В копии вместо exseri написано augeri. Ь В копии fere Semper. с В копии слова igne expositis опущены. d В копии следует ссылка (§ 16, N» 3).


Indigitata aeris condensatio vel in poris spiritus solventis vel ipsius metalli fiat, песете est. Verum quoniam particulae spiritus, tanquam corporis fluidi, levissime cohaerent, unde aeri, in poris suis sese condensanti et ob majorem elaterem expandenti, resi-

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика