lomonosov-ps01

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 1 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 1
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 350


■362. .


Труды по физике и химии 1738—1746 гг.


 

junguntur cum illis, quae antea in metallo haerebant (J 21), quo facto amissam, vim elasticam resumunt (§ 24, 25, 26), in majus spatium expandi conantur, et, cum pororum angustias ferre nequeant, exitum quaerunt; qui quoniam succedentibus acidi cor­pusculis obsessus et obstructus est, obstantes igitur sibi parti­culas metalli abrumpunt et per spiritum vibrant. Ex quo patet, particularum spiritus acidi in solvendo officium esse, particulas aeris in porös metalli invehere, aeris vero, renato elatere parti­culas metalli avellere.

 

 

§ 28

а В KOnUU 1ff.

Ь В копии 2t. о В копии 20'.


Ad hanc theoriam examinandam et confirmandam sequentia experimenta instituta sunt Aquae fortis drachmas quinque vitro cylindrico infudi, atque sub campana antliae pneumaticae con-stitui. Aliquot agitationibus emboli aere exantlato, sürgebant bullae aereae ex aqua forti, utcunque frequentes, tarnen exiguae. Post horae quadrantem, menstruum exposui aeri libero, eique nummulum cupreum, qui nostratibus Denga dicitur, immisi. Post" 20 minuta prima, äffusa aqua copiosa nummulum a sordibus et adhae-rentehumore liberatum ponderavi, quo constitit eumb 74 grana-amisisse. Denique alterum cupreum nummulum, priori aequalem et similem, ejusdem aquae fortis drachmis 5, sed ex qua aer non erat subductus, m eodem vasculo immersum solutioni exposui eodem in loco. Post «20 minuta prima nummulus 85 granis levior factus est. Ex hoc experimento elucet, acidum spiritum fortius in metalla agere, si majore copia aeris disseminati fuerit prae-ditus, scilicet quaelibet aquae fortis portiuncula majorem quanti-tatem aeris secum in porös metalli invehit, vis elastica celerius renascitur, frequentius frustula metalli abrumpit.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика