lomonosov-ps01

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 1 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 1
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 352


§ 29

Deinde accepi aquae fortis ejusdem duas portiones aequales et in duo Vitra aequalia et similia infudi, utrique immisi eodem momento singulos nummulos cupreos, nostratibus Poluschkas dictos, quorum quilibet pendebat grana 50, altero vasculo relicto in aere libero, alterum sub campana antliae constitui. Uterque nummulus primo cum pari effervescentia menstrui solvebatur. Verum repetitis aliquot agitationibus emboli et aere ex campana subducto, menstruum multo vehementius ebulliebat, majoribus et frequentioribus bullis surgentibus, quam experimento praece- dente. Praeterlapsis 11 minutis primis, utrumque nummulum ex menstruo simul depromptum et a sordibus atque adhaerente humore liberatum ponderavi. Qui sub campana solutioni erat expositus, amisit grana 10, qui vero in libero aere solvebatur, perdidit grana 26. In hoc igitur experimento excessus cupri soluti in aqua forti integro aere disseminato praedita multo major est ratione praecedentis: nimirum in priore erat ut 11 ad a 74, in posteriore ut 16 ad 10. Facti ratio sequens est. Aqua fortis metallum sub campana antliae solvens incaluit, majorem quantitatem aeris dimisitь quam experimento praecedente, unde majore etiam copia aeris disseminati menstruum fuit privatum, atque adeo minore vi in metallum agere debuit.

 

 

 

 

 

§ 30

а В копии 24.

Ь В копии начало этой фразы следующее Aqua forti metallum sub campana anthliae solvente bullae multo majores et frequentiores surgebant.


Nec tarnen alia quoque phaenomena, solutiones metallorum comitantia, propositae hactenus theoriae non respondent, in qui­bus primas obtinet cum ebullitione menstrui conjunctus calor.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика