lomonosov-ps01

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 1 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 1
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 360


372 Труды по физике и химии. 1738-^1746 гг.

 

§ 37

Qui aerem ex metallo cumulatim prorumpentem durante solutione considerat, facile concedet, eum magnam partem spatii in vesica collo vitri alligata occüpasse (§ 25). «Non equi-dem negamus, surgentibus ex cupro bullis et per spiritum ad superficiem ejus tendentibus aeris particulas, per menstruum disseminatas, accrescere, simul vesicam ingredi eamque distendere; verum tarnen hoc süb initium solutionis fieri solet. Etenim, eadem diutius durante, bullae, ex metallo propumpentes, non solum minus ampliores redduntur, verum etiam prorsus evanescunt, priusquam superficiem menstrui attingunt, avido nempe aeris menstruo (§ 25), b eas rursus per porös distrahente; id vero non solum in cupro, verum etiam in plumbo et mercurio solutioni exposito observavimus. Eo autem fit, ut non minor copia aeris c in metallo renati per porös menstrui rursus dispergatur, nec vesicam ingrediatur, quam initio solutionis bullis surgentibusd in illam accedit. Adde quod statim post solutionem, affuso alcali fixo, spiritus vehementer ebulliebat, manifeste indicio, magnam vim aeris in poris ejus actui solutionis superfuisse. Verum ne quid precario assumere videamur, ponamus 1312 partes (§ 25)6 aeris expansi ex poris menstrui in vesicam accessisse, reliquas autem 1000 partes revera in poris metalli renatas et dilatatas fuisse. Erit ergo volumen metalli soluti ad volumen aeris in poris eius renati et in vesica expansi ut 1 ad 1000; consequenter, in quam­libet particulam cupri avellendam agebat portio aeris, quae expansa erat ad particulam ipsam ratione voluminis ut 1000 ad 1; atque adeo diameter bullae aeris, post avulsionem corpus-

 

 

 

« В копии (§ 15) вместо (§ 25). ь В копии (§ 35) вместо (§ 25).

о В копии начало фразы следующее Quo non minor copia aeris. d В копии слова in Шат опущены. е В копии (§ 35) вместо (§ 25).

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика