lomonosov-ps01

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 1 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 1
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 392


vulcaniorum mcendia, ubi sulphur per plurima saecula vastissima flamma consumi non potest, id testantur.

 

§ 19

Quod vero sulphuris phlogiston metalla in tellure tingat, sequentia probant. 1) Sulphur in pulverem redactum et cum arena aut limo tritum, et tandem eadem ratione tractatum, prout § 14 de limo et oleo lini dictum est, metallum largitur. * 2) Idem mine­rale metalla vividiore colore tingit, quod videre est in minera plumbi splendida, ut et in pyrite sulphureo martiali aut venereo. 3) Aurum cum saliva et aqua leniter tritum odorem sulphureum emittit. ** 4) Majus tarnen firmamentum affert dicti phlogisti iden-titas. Enimvero prout metalla. ex calcibus et vitris plerumque vegetabilium carbonibus reducuntur, ut süpra § 11 monuimus; ita quoque et sulphur regeneratür ex oleo vitrioli, quod cum alcali fixo combinatum et adjecto pulvere carbonum in hepar colliqua-tum, deriique aqua solutum et transcolatum aceto destillato, in lac sulphuris praecipitatur.

 

 

 

§ 20

Ceterum metalla cum fulgore tum etiam ductilitate multum inter se differunt; cuius discrepantiae ratio sufficiens quaerenda est in reliquis metallorum miscibilibus, quae phlogisto varia pro-portione admixta simul cum illo in superficie cujuslibet corpusculi metallici mixti haerent. Etenim cum fulgor et ductilitas a phlogisto proficiscantur, sequitur metalla, quae magis fulgida et ductilia sunt, horum superficiem densius phlogiston occupare, quam eorum,

 

 

StahUi Fund, chym. , p. 102, § 14. Stahlras In Fund, chym. , caplte de auro.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика