lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 12


insuper, quod pro diversa corporum gravitate atque duricie-diversus deprehendatur, ita ut ejus intensionem ponderi corporis, cum ratione cohaesionis partium illius conspiranti proportionalem esse experientia edocuerit, manifesto indicio, cohaerentem mate-riam corporum materiam caloris eorum esse. Quamvis autem materia cohaerens duplex sit, propria, ex qua corpus constat, et peregrina, quae in spatiolis a propria materia vacuis hospi-tatur; verum tarnen quoniam utraque cum ipso corpore movetur, et in unam massam coaluit, fieri profecto non potest, quin pro­pria in motum calorificum exagitata, eodem simul moveatur peregrina, et vice versa: quemadmodum spongia calida frigi-diorem aquam in porös receptam calefacit, et vicissim, calidior aqua frigidiorem spongiam.

 

 

 

 

§ 6

Motum intestinum triplici ratione fieri posse concipimus; ni-mirum 1) si particulae corporis insensibiles locum continuo mutant, vel 2) in eodem loco persistendo continuo gyrantur, aut denique 3) per insensibile spatiolum insensibili tempusculo ultro citroque continuo agitantur. Primum genus progressiv!, alterum gyratorii, tertium tremuli* motus intestini nomine salu-tamus. Rursum itaque ratio reddenda est, a quonam istorum motuum calor proficiscatur. Quod ut appareat, principiorum loco sequentia ponenda sunt. 1) Eum motum intestinum caloris causam non esse, si quem in quibusdim corporibus calidis nullum esse fuerit demonstratum. 2) Nec eum motum intes­tinum causam caloris existere, quo praeditum est corpus minus calidum, quam aliud, quod eodem motu caret.

 

 

 

» В оригинале ошибочно alterum tremuli, tertium gyratorii.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика