duo
marmora politis
superficiebus in contactu posita juxta se invicem facile moveri, fortissima
cohaesione, qua vinciuntur, nihil obstante; item vitra lenticularia ubi
poliuntur, formae ce-lerrime in gyrum agitatae ita adhaerere, ut ea secundum
lineam piano contactus perpendicuiarem sine damno removeri nequeant. His
consideratis- clarissime concipi potest, particulas corporum minutissimas
juxta se invicem cohaesione haud obstante gyrari posse eo facilius, quo plana
contactus ad superficies integras fuerint in ratione minore. Ceterum fluidorum
particulas, cum plerumque motu intestino progressivo moveantur, cohaesione
nil morante, etiam in gyrum agi posse, salva eadem, aperte patet.
§ 13
Ex hac nostra theoria
sequentia corollaria deducuntur. 1) Ad motum nostrum calorificum nulla
corpuscula materiae
sphaericis esse aptiora, cum non nisi in puncto unico se mutuo contingere
possint, et frictionem vix aliquam in se invicem exercere. 2) Cum omnis motus
prout
quantitas intendi et re-mitti possit, idem ergo de calorifico motu est
sentiendum. Quo autem motus est major, eo effectus validior esse debet; unde
crescente motu calorifico, hoc est, actis celerius in gyrum par-ticulis
materiae cohaerentis, calorem intendi, decrescente remitti necesse est. 3)
Corporum calidorum
particulas celerius gyrari, frigidiorum tardius. 4) Corpora calida contactu
frigidorum refri-gerari, retardato per illum motu calorifico, et contra
frigida calefieri, eodem per contactum accelerato. 5) Quando itaque manus
calorem sentit in aliquo corpore, particulae materiae cohaerentis manus in
celeriorem motum gyratorium excitantur;