lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 28


frictionem cum anterioribus accelerato etiam alias sibi vicinas in gyrum agunt, et sie motus intestinus gyratorius a superficie contactus usque ad superficiem oppositam successive propagatur. Contra vero particulae corporis A, in piano contactus consti-tutae, quoniam in motu suo retardantur (§ 18), ideoque alias sibi contiguas, hae vero alias atque alias successive usque ad superficiem contactui oppositam praepediunt, hinc perspicitur, unde fiat, ut corporis minus calidi, appositi corpori magis calido, superficies in contactu constituta prius inealeseat, quam aversa, et corporis calidioris admoti corpori frigidiori contigua superficies prius refrigeretur, quam eidem opposita.

 

 

 

 

 

 

§ 20

 

Phaenom. 9. Si corporis minus calidi A superficiebus oppositis admoventur duo corpora magis calida В et C, ab utraque superficie propagabitur motus intestinus gyratorius ver­sus alteram, adeoque integrum corpus A celerius occupabit, quam si ab uno latere profectus ad alterum pertingere opus haberet, admoto nempe corpore alterutro В vel C; pariter si corpus A est magis calidum, quam В et C, corpora utrinque Uli admota, motus gyratorius particularum ejus celerius debet retardari, quam si corpus A uno latere esset in contactu cum corpore minus calido В vel C. Hinc sequitur particularum motum gyratorium eo celerius intendi vel remitti, quo major superficies exponitur corpori calidiori vel frigidiori ambienti. Quoniam autem superficies corporum similium sunt in duplicata, soliditates vero in triplicata ratione diametrorum, rursum igitur evidens est, quare corpora calida ejusdem generis, majoris volu-minis in eodem medio ambiente, ex. gr. aere, et ejusdem figurae

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика