lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 36


ultimum frigoris in absoluta quiete a motu gyratorio particula­rum consistere et dari posse necesse est.

 

 

 

§ 27

Quamvis autem summus frigoris gradus sit possibilis, verum documenta non desunt, quibus asseritur, illum in hoc orbe ter-raqueo haud uspiam dari. Etenim omne, quod nobis frigidum apparet, est solummodo minus calidum, quam organa nostra, quibus sentimus. Ita frigidissima aqua est adhuc calida, cum glacies, in quam aqua acutiore gelu constringitur, sit illa frigi-dior, hoc est minus calida. Profecto si cera, quae liquescit, sit vere calida, cur igitur aqua, quae nobis frigidissima apparet, re vera calida non sit, cum nil aliud sit, quam glacies liquefacta. Nec tarnen putandum est congelationem corporum summi frigo­ris esse criterium: etenim metalla statim post liquefactionem consolidata sunt etiam glacies sui generis, sunt tarnen ita calida, ut corpora combustilia sibi admota accendant. Ceterum dantur corpora fluida, quae nullo gradu frigoris cognito congelantur. Quorum fluiditas quoniam a motu calorifico proficiscitur (§ 24), patet igitur fluida illa corpora calore, quantuscunque ille sit, semper gaudere. Porro corpora eundem gradum caloris habere solent quo oraeditum est medium in quo illa tempus notabile versantur Cum vero aer Semper et ubique fluidus observatur- adeoque calidus (per demonstrata) existit omnia ero-o corpora quae ambit atmosphaera telluris, sunt calida, licet sensibus fri­gida aPDareant- adeoaue summus gradus frteoris in ebbo nostro terraqueö non datur.

 

§ 28

Cum itaque motum intestinum gyratorium materiae cohae­rentis causam caloris esse a priori demonstratum et a posteriori confirmatum habeamus, ad mentem, quam moderni philosophi

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика