lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 38


plerique de calore habent, examinandam convertimur. Tribuitur hac nostra tempestate caloris causa peculiari cuidam materiae, quam plerique calorificam, quidam aetherem, nonnulli etiam ignem elementarem appellant. Eo autem major quantitas ejus in quocunque corpore adesse dicitur, quo major in eo calor observatur, ita ut pro diverso gradu caloris ejusdem corporis etiam quantitas materiae calorificae in illo augeatur minuaturve. Et licet aliquando intensitate motus hujusce materiae corpus ingressae calorem in eo augeri doceatur, maxime tarnen ingres-sus et decessus illius in diversa quantitate pro genuina causa aucti vel diminuti caloris celebratur. Quae opinio cum in multorum mentibus tarn altas egit radices, tantumque invaluit, ut passim in Physicorum scriptis legas, memoratam superius materiam quasi philtro quodam amatorio allectam in corporum porös irruere, aut contra horrore quasi exagitatam ex poris erumpere; quamob-rem muneris nostri esse ducimus hanc hypothesim ad examen revocare. Praesertim autem fontes ipsi lustrandi sunt, ex quibus haec opinio permanavit. Eorum autem praecipui sunt quattuor, quos equidem ad alia potius naturae phaenomena diluenda de-rivari oporteret.

 

 

 

 

§ 29

Postquam calescentium corporum phaenomena attentius con-siderare coeperunt philosophi, facile animadverterunt, crescente calore, etiam volumen corporis cujusque augeri. Et cum nihil praeter calorem illis accessisse certo scirent, atque elementaris antiquorum ignis animis adhuc inhaereret; concludere inde non dubitarunt, materiam aliquam igni propriam porös corporum, cum incalescunt, intrare, eaque distendere; qua decedente eadem refrigerari, contrahi. Lubenter equidem his assensum praebere-mus, si quam facile sit haec supponere, tarn pronum quoque esset ostendere id, quo calorifica materia in corpora subito

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика