lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 70


lenissime admota per ipsam distrahitur, eamque purpureo colore tingit. Quod eodem modo succedit, si infusioni gallarum solutio vitrioli Martis vel vino albo vinum aliquod rubrum instillatur. Haec omnia manifestant, particulas insensibiles liquidorum etiam stagnantium juxta se invicem serpere et motu intestino moveri.

 

 

 

 

 

§ 9

Contra vero particulae corporum solidorum tarn arcto nexu vinciuntur, ut vi externae eas dividenti admodum resistant nec 4:uilibet facile cedant, quamobrem fieri nequit, ut sponte sua rupto cohaesionis vinculo a se invicem recedant, et motu pro­gressivo moveantur, quamdiu corpora ipsa solida persistunt. Unde fit, quod etiam subtilissima signa illis incisa per longum tempus durant, nec nisi continuo usu aut aeris injuria vel de--nique corpore ipso liquefacto delentur; cui prorsus contrarium in fluidis quotidie experimur (§ 8). Haec dicta sunt de corpo­ribus duris, mixtis, inorganicis; organica enim, e. g. vegetabilia ienuissimis vasculis succos liquidos ducunt, quorum existentiam olea expressa et liquores destillati, motum vero intestinum jjrogressivum vegetatio ipsa prodit.

 

 

 

 

§ 10

Ad majorem asserti evidentiam non exiguum momentum afferre videtur aurum, quod superficiei utensilium ex argento fabrefactorum inductum per secula eidem adhaeret nec nisi frequenti usu diminuitur; contra vero momento temporis super-iiciem relinquit, et per totam argenti massam distrahitur, quam-

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика