lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 74


§ 13

His ita comparatis, videamus lapidem ad ignitionem fere ustum. Qui quoniam in statu soliditatis adhuc persistit, motu igitur intestino progressivo et tremulo caret (§ 10, 11), con-sequenter dantur corpora admodum calida sine motu intestino progressivo atque tremulo. Conferamus eundem lapidem cum aqua vel Mercurio frigido; tum licet posterioribus motus ille intestinus insit (§ 9), prior vero eodem careat (§ 10); nihilomi-nus tarnen hic multo calidior est, quam tili. Unde elucet, dari corpora motu intestino progressivo praedita multo minus calida iis quae eodem motu destituuntur. Ex his igitur vi principiorum superius (§ 8) allatorum deducitur motus materiae corporum propriae intestinos, progressivum scilicet et tremulum caloris causas esse non posse.

 

 

 

§ 14

Necessario igitur sequitur rationem sufficientem caloris conti-neri in motu gyratorio particularum materiae corporum propriae (§ 8). Atque hoc ipso demonstratur realitas ejusdem motus (ibid. ). Sed multo plus ponderis hisce argumentis accessurum fore non dubitamus, postquam propositam theoriam phaeno-menis circa corpora calida occurrentibus satisfacere videbimus.

 

 

 

§ 15

Omnis motus prout quantitas intendi et remitti potest, par­ticulae igitur corporum tum tardius, tum celerius gyrari, con-sequenter pro varia celeritate varii gradus caloris in iisdem determinari possunt, adeoque, quo celerius particulae gyrantur, eo calorem intensiorem fieri oportet, et contra.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика