lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 78


propagata frictione in motum gyratorium excitantur. Hinc igitur patet ratio, qua corpora per mutuam frictionem incalescunt. *

 

 

 

 

§ 18

Quando virga ferrea longiore fricatur clavus ferreus, tum singulae particulae in superficie virgae constitutae impingunt in particulas clavi sibi obvias. Quoniam autem superficies virgae frictioni exposita major est, quam superficies clavi, major igitur vis particularum impingit in superficiem clavi, quam in super­ficiem virgae, consequenter particulae clavum constituentes crebrioribus ictibus exagitatae promptius in motum gyratorium excitari debent, quam particulae, ex quibus virga constat. Unde mirum non est, quod clavus prius et magis incalescere soleat quam virga.

 

 

§ 19

Si corpus calidum A est in contactu cum alio corpore B, quod est minus calidum, particulae corporis A in contactu constitutae, quoniam celerius gyrantur, quam particulae corpo­ris В illis contiguae (§ 15), orta mutua frictione particulae corporis A accelerant motum gyratorium particularum corporis B, hoc est partem motus sui illis communicant; adeoque tantum his decedit, quantum accedit illis. Quoniam autem gradus calo­ris in corporibus determinantur celeritate motus particularum

* Corpora quo duriora sunt, eo particulae eorum firmius cohaerent, consequenter aliis particulis in eas impingentibus loco suo diffi ilius de-trudi possunt, atque adeo citius in gyrum agi debent; ul i vero particulae aliis impingentibus loco suo facile cedunt, tardius in motum gyratorium eumque leniorem excitantur. Unde fit, quod corpora duriora citius et vali-dius per frictionem incalescunt, quam quae molliora sunt.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика