lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 84


§ 24

Hinc sequitur fluiditatis causam esse motum particularum gyratorium, cujus vis repulsiva sufficit ad illarum cohaesionem eousque debilitandam, donec ipsae divelli, juxta se invicem labi et motu progressivo incedere possunt. Porro elucet motum progressivum particularum pendere ab earundem motu gyrato-rio, consequenter hunc esse illo priorem, atque adeo in corpo­ribus liquidis dari simul utrumque motum intestinum, gyrato­rium nempe et progressivum.

 

 

§ 25

Restat denique ut ratio reddatur extensionis corporum, quae fere semper cum calore corporis augeri et minui solet, verum quoniam eam aeri per porös corporum disseminato acceptam ferendam esse aliunde notis constat, quamobrem explanationem hujus phaenomeni ad aliam occasionem reservamus.

 

§ 26

Caeterum nulla motus celeritas tarn pernix assignari potest, qua alia major mente non concipiatur. Quamobrem neque calo­ris summus gradus est possibilis. Contra vero idem motus eousque diminui potest, ut tandem corpus prorsus quiescat, nec ulla motus ulterior diminutio subsequi possit; summum igitur corporum frigus in absoluta particularum quiete consistat ne-cesse est.

 

 

§ 27

Quamvis autem summus frigoris gradus sit possibilis, verum documenta non desunt, quibus asseritur illum in hoc orbe ter-raqueo haud uspiam dari. Etenim omne quod nobis frigidum

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика