lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 98


§ 34

His tarnen omnibus, quae §§ 29 33 proponuntur nil aliud contendimus, quam quod corporum calorem condensationi sub-tilis alicujus materiae, quocunque nomine illa veniat, vindican-dum non esse. Sed eum consistere in motu intestino gyratorio (ut supra ostenditur) materiae propriae ejus corporis, quod est calidum, eoque ipso non solum asserimus etiam subtilissimam illam materiam aetheris, quae integrum hunc Universum replet, ejusdem motus et caloris esse capacem, verum etiam confirma-mus illum impressum sibi a sole motum etiam telluri nostrae et reliquis planetis communicare, eosque calidos reddere, atque adeo aetherem esse medium, quo corpora a se invicem remota calorem communicant.

 

 

§ 35

Remota itaque materia calori alias unice consecrata finis verbis imponendus est; verum e parte contraria novum nego­tium insurgit. Non enim desunt, qui etiam frigori speciale cor­pus dicaverint, nimirum causam ejus positivam in salibus sta-tuerint, rationem afferentes, quod sales in aqua soluti frigus producant. At quoniam iidem sales saepe etiam calorem gignant, ut sal communis affuso oleo vitrioli fervet et calorem concipit; quamobrem nos pari jure etiam caloris causam salibus adscri-bere possemus, si tarn incondite argumentari, vel potius insa-nire, luberet.

Tantum,

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика