lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 203


superiore parte machinae cum directione moti aeris congruente, angusta Capsula NN spectabit eam, unde ventus spirat, plagam, quae illico ex subjecto amusio innotescet. 2) Rota alata A vento mota rotas F et M, ad involutionem funiculi plt retardandam comparatas, movebit simul cum axe p, ope dicti funiculi, rotam H in Capsula NN circumvolvente. Quo fiet, ut pro diversa quan-titate aeris praeterlapsi diversus quoque numerus graduum supra indicem n ascendet. Нас ratione, absente observatore, notari poterit summa celeritatum venti cujuslibet. Absoluta scala in limbo rotae H descripta, deducatur elater e funiculo pqr, ut rota M cum axe p moveri possit extra contactum tympani h, et rota H revolvatur in eum situm, in quo index n ostendit rursus in scala initium primi gradus; tandem vero funiculus remittatur; quo facto, rota M cum tympano h in contactu posita ab eo rursus moveri poterit. 3) Spirante vento, et rota H ex и versus у vergente, deprimetur lumen у tubi uy, perque id Mercurius ex tubo in capsulam angustam NN, et ex illa per foramen k defluet in amusii loculum, qui respondebit regioni, unde ventus spirat. Et vento Variante, Mercurius pro ratione depressionis luminis у effluet in loculos amusii, regionibus, unde ventus variabilis spirabit, correspondentes. Scala absoluta et mercurio in tubulo jam jam deficiente, fiat rotae H revo-lutio modo superius praescripto, et tubulus uy ope convenientis infundibuli impleatur denuo Mercurio et foramen k statim obtu-retur. Ex loculis amusii singulis Mercurius seorsim effundatur per epistomia z in tubulum ejusdem luminis cum tubulo uy, et per diversam altitudinem Mercurii, in aequales gradus distri-butam, notetur ejus diversa quantitas. Ultimo foramen k ape-riatur, ut Mercurius per capsulam NN in loculos amusii denuo ex tubulo vitreo defluere possit. Quoniam autem quantitas Mercurii in tubulo uy gradibus singulis in scala descriptis in sineulis oartibus oroDortionalis est auod ex constructione natet-ex diversa igitur quantitate Mercurii in loculis contenti Consta-bit auantum aeris ex auavis recione dato temDore Draeterfluxerit atque adeo pro singulis diebus et mensibus, proque integrö

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика