lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 234


ton principium non solum acido, verum etiam aqua ipsa levius esse, superius (§ 7) monuimus. Apparet igitur, hoc ipsum pon-deroso acidi universali volatilitatem majorem conciliare et simul vigorem ejus minuere; adeoque acidum nitri constare ex acido universali (§ 5) et principio phlogisto, nnitis et aqueo humori innatantibus.

 

§ 9

Non leve adfert momentum huic veritati congruentia spiri­tus nitri cum Liis corporibus, quae in mixtione sua phlogiston manifestum habent. Etenim cum reliquos acidos spiritus cam-phora respuat, nitroso tarnen acido jungitur et abit in resinosam substantiam. " Olea stillaticia cum eodem spiritu avidissime uniuntur et calorem insignem, imo flammam producunt, qui effectus cum aliis quibusdam acidisb observatur quidem, sed longe minor. 0 Hi enim, ob solum acidum principium oleis illis involu-tum, ipsa appetunt; ille vero cum etiam phlogisto suo eorum phlogiston, ut et acido suo eorum acidum invadat, majorem motum validioremque calorem producat opus est. Metalla et semimetalla omnia praeter aurum solvit eoque avidius et fortius, quo coüiosius et manifestius phlogiston illis inest. Eo autem ustulatione expulso, calces metallorum pigre aggre-ditur, contra ac vitrioli acidum facere solet, quod calces multo lubentiusd appetit, quam metalla integra phlogisto suo fulgentia. Denique 0°o ѲИ cum spiritu vini rectificatissimo confusum sine strepitu jungitur et calorem producit quidem, sed minorem, quam si cum aqua permiscetur * Contra vero nitri spiritus

* Clar. Pott in exercitatione de acido vitrioli vinoso, et cl. Muschen-broeck in addit. ad exp. Acad. del Cim. par. 2 pag.

 

a Зачеркнуто Metalla praeter poros aurum omnia solvit, omnium subit praeter auri interstitia, £11. . . ь Зачеркнуто deprehenditur. c Зачеркнуто Oleum. d Зачеркнуто aggreditur di. . .

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика