lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 240


rem magis, quam congruentiam alcalinorum fixorum salium cum terreis corporibus, commemorare par est. Quandoquidem tarn arcto cum illis nexu alcalinusa sal fixus constringitur, ut in pel-lucidum solidissimumque corpus cum iis abeat, nulla vi ignis. cognita destruendum. Quod vitrorum confectores quotidie expe-riuntur. Haecb memoratae substantiaec cum arena conjunctio singulari phaenomeno sese manifestat. Etenim quando arena cum fixo alcalino sale contrita in catino magno igne usque ad fusionem urgetur, extemplo substantia ebullit, spumam agit, . et non aliter commovetur, quam cum acidum cum alcali conjun- gitur; fumus interea exsurgit densus acido odore gravis. *'d Isto autem quamvis probabili conjectamus argumento: acidum illum fumum esse volatilis principii, alcalinum salem constituentis, . partem, quam terra cum arena arctius unita deseruit (conf. § 3), indeque colligimus, in sale alcalino fixo esse cum terra conjunctum acidum principium; verumtamen quoniam acidum halitum ex arena, non ex alcali, egredi supponi potest, tutiora documenta et congruens phaenomenis ratio omne dubium re- movebunt.

 

§ 13

Ad producendum alcalinum salem per incinerationem eligun-tur plantae acida materia, sale essentiali dicto, succulentae, quae quo copiosior est, eo copiosius alcali ex cineribus eluitur. Hinc plantae, ex quibus sal essentialis expressus est, minus alcali exhibent, quam si expressus non fuisset. ** Item, si plantae non luculenter ardent, sed fumant et igne fere consumuntur

a Зачеркнутоseu potius terreum ejus miscibile; слово alcalinus исправ­лено из ранее написанного alcali. ь Зачеркнуто alcalinae terrae.

0 Зачеркнуто ex cineribus clavellatis separatio cum et. cl В черновике после gravis написано id quod jam olim Stahlius, animadvertit.


* Stahl, De salibus cap. 8. ** Neuman, de alcali fixo.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика