nem montium
inserviet. Quodsi
vero nullae mutationes animad-verti potuerint, quae Newtonianae vel cuique
aliae sanae theo-riae respondeant, aut prorsus nullae apparuerint, nec ulla
suspi-cio fuerit, ob quam fides instrumenti dubia reddi possit; tum non sine
fundamento de omni gravitatis in tellure nostra turba-tione
dubitabitur. Ceterum
qui perpendit, quantum hujusmodi conamina ad scientiam aestus marini et
meteorum aeris confe-rant, is notum illud mecum sentiet: in magnis tentasse sat
est.
Constructio 1
Sit globus vitreus AB crassiorum laterum, diametri
intus tripollicaris; habeat junctum sibi tubum barometricum ВС ejus
longitudinis, ut
a centro globi D ad curvaturam С sint pollices 28; post curvaturam tubulus CP
horizontales sit pedem
aut amplius longus cum globo vitreo S, pollicaris diametri; lumen tubuli CP
habeat diametrum i
lineae.
2
Repleatur globus AB et tubus ВС Mercurio defaecatissimo,
siccissimo, et ab aere omni cum cura liberato. Reliqua fiant ea ratione, qua
Barometra Bernoulliana confici solent, ita ut tubo ВС ad perpendiculum erecto,
Mercurius subsistat in Q; deinde aper-tura globi S in a hermetice
sigilletur.
3
Omnia aptentur ad
tabulas TTZZ. Globus quilibet muniatur cistula lignea GHLM et VVVV. In
unaquaque cistula
aptentur