lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 504


mixta sunt. Per hanc definitionem facile discernere possumus, quae sint verae operationes chymicae, atque genuinae, quaeque auxiliares tantum. Priores enim vel (1) miscibilia separata conjungunt in mixtum, vel (2) mixta separant in miscibilia, sive (3) simul utrumque praestant aut (4) quantitatis rationem in miscibilibus mutant, seu denique (5) particularum situm in mix­tione transponunt. Ubique autem qualitas particularis una aut plures alterantur. Posteriores nil istiusmodi praestant, sed in aptandis corporibus ad veras opem ferunt.

 

 

 

 

§ 53

Genuinas operationes chymicas dividimus in genericas et speciales, seu in primarias et subalternas. Genericae numeran­tur nobis sex: relaxatio, concretio, solutio, praecipitatio, diges-tio et sublimatio. Subalternae seu speciales sunt numero plures, quarum pleraeque non pro varietate modi, quo fiunt, sed pro diversitate materiae a Chymicis fictae sunt. Idcirco, exclusis superfluis, * potiores sub primariis recensemus suo quamque loco.

 

§ 54

Relaxatio est cohaesionis inter particulas corporis debilitatio aut etiam destructio. Hoc operationis genus merito constituimus atque reliquis praemittimus, cum (1) palmariam qualitatum par-ticularium in corporibus mutet et (2) viam ad mixtionem alte-randam aperiat, atque (3) vim cohaesionis variam inter parti­culas in plerisque corporibus indicet.

§ 55

Mutatur relaxatione potissimum situs particularum mixti (§ 52 n. 5); quamvis aliae alterationes non raro contingunt, » Зачеркнуто Mercurificatio.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика