lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 522


§ 84

Praecipitatio fit, quando corpora heterogenea confusa ita se mutuo aggrediuntur, ut unum eripiat miscibile alteri sibique associet in mixtionem, reliquis exturbatis. Id autem plerumque fit cum strepitu et mutatione qualitatum particularium, earum potissimum, quae sensum visus afficiunt. Ex definitione autem apparet, praecipitationem fieri modo tertio (§ 52).

 

 

§ 85

Praecipitatio, quae in specie sie salutatur, est corporis, in Iiquido soluti, accessu alterius ex menstruo exturbatio in forma pulveris. Multa eaque mirabilia spectanda offert haec operatio; vulgare exemplum videre est in confectione atramenti ex solu­tione vitrioli Martialis et decocto gallarum.

 

§ 86

Reductio est metalli vel semimetalli, quoda pulveris vel scoriae speciem induit, in metallicam formam restitutio. Exempla quam plurima occurrunt apud doeimastas, imo apud omnes fere artifices, qui metallica opera conficiunt. Reductiob argen« vivi speciali nomine revivificatio nuneupatur.

 

§ 87

Detonatio fit, quando corpora in igne aperto tractantur ita, ut miscibile, quod exturbatur, flammam coneipiat eaque cum subito fragore consumatur. Exemplum non infrequens occurrit apud doeimastas in confectione fluoris nigri.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика