lomonosov-ps02

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 2 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 2
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ И ХИМИИ
стр. 526


quorum consortio liberantur. Exempla sunt ubique fere et quotidie obvia.

§ 93

Putrefactio dicitur digestio, leni calore instituta, qua, ex animalibus praecipue urinosa miscibilia ' a reliquorum consortio liberantur. Exempla saepissime vel invitis etiam occurrunt.

 

 

 

§ 94

Reverberatio est corporis, in pulverem redacti, directa in ipsum flamma ustulatio diuturnior. Haec operatio saepe calcina­tionem immediate sequitur, ideoque a quibusdam non satis ad rem attentis cum illa confunditur. Exemplum utriusque est in confectione minii. Fit autem hic non sola partium duntaxat transpositio, sed a flamma accedit quoque novum miscibile.

 

 

§ 95

Sublimationem in genere vocamus corporis ex uno loco in alterum vi ignis transportationem, in forma vaporis vel fumi factam. Fit hac operatione 1) miscibilium separatio, quippe ea, quae ignis vim non ferunt, sursum avolant, quae autem illi non cedunt, perseverant in suo loco; 2) miscibilia separata jungun-tur in mixtum: plerumque enim evenit, ut corpora, quae alias difficile miscentur, in vapores tarnen resoluta, uniuntur arctis-sime. Prius ad modum secundum, posterius ad primum per-tinet (§ 52). Corpora, quae nullo igneb chymico in vapores resolvuntur, vocantur fixa, reliqua vero volatilia audiunt.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика