lomonosov-ps03

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 3 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 3
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ
стр. 25


rursum exoriente, aperiri. Quandoquidem non injuria hic idem
possumus suspicari, quod filis ad electricum apparatum pendu-
Iis Semper contingit, ut excitata electricitate, a se invicem
divergant, et metae formam referant; quamvis omni reliquo
tempore parallela directione sibi invicem apposita pendeant.
Crescunt denique probabilitatis momenta contemplatione jucun-
dissimi illius naturae miraculi, quod in novo plantae genere,
Americae sobole, Sensitiva vulgo dicta, stupemus. Quippe prae-
ter ea, quod similes Oriente et decedente sole subeat vices,
etiam concidentibus et se contrahentibus ad tactum foliis, quasi
nutu quodam, haud obscure indicare videtur, vim electricam
sibi admoto digito eripi; remoto rursum recuperari, folia ex-
pandi. Equidem multa occurrunt, quae ad labefactandam hanc
nostram conjecturam opponi possint; nec tarnen rationes desunt,
quibus dubia illa non injuria removeri queant. Alienum a legi-
bus electricitatis esse videtur, sine solito fulcimento, resina sci-
ücet, serico aut vitro, vim illam in plantis excitari; Herum non
quolibet eo die, quo sudum coelum, et sol ardentissimus est,
electricam vim in aere, levissimi fili a virga metallica recessu
deprehendi, foliis papilionaceorum et Sensitivae patentibusT
Ad responderi potest, nodos sensibilium ad solis prae-

sentiam plantarum, resinosa materia unctuosos, vicem fulcimenti tenere; ad secundum electricitatem, quae naturali calore fovente gignitur, debiliorem esse ein, cjuae artificio produci solet; hinc illam in tenerrima quorundam vegetantium structura duntaxat sentiri. Ceterum hanc nostram conjecturam non infirmo argumenta, experientia fulcire videtur. Die tertio elapsi proxime Augusti, fruticem sensitivum rite suffultum Machinae electricae annexui cum sol occiduum horizontem attingeret. Erat autem jam foliis complicatis, et a frequenti manuum attrectatione petiolis de-pressis ita, ut nulluni sensationis vestigium per repetitos t actus

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика