lomonosov-ps03

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 3 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 3
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ
стр. 31


dem, quantum merentur, expositi non sunt; motus, inquam, aeris in atmosphaera, juxta horizontis perpendiculum tendentes, in lucem diemque proferam, qui non solum fulminantis in aere electricitatis, verum etiam aliorum quam plurium meteororum fons et origo existunt. Ut autem omnia rite proponam, ea pergam via, quam meditationes roeae in perpendendis et inveniendis illis motibus et meteororum causis tenuerunt.

Saepe id sum miratus, cum viderem brumali tempestate, post temperiem aeris, qua nives solvebantur, subito stupendum gelu ingruere, quod paucis horis argentum vivum a tertio aut etiam quinto super congelationis terminum gradu, ad trigesi-mum et amplius infra illum deprimeret; eodemque ipso tempore terrarum tractum, ultra centum milliaria, longe lateque occu-paret, quod tum fama facile innotuerat. Haec denique cum eo frigoris rigore, quo hyemes anni 1709 et 1740 per totam fere Europam saevierunt, comparanti, major admiratio, majus quo-que Studium excitatum erat, ad causam tarn subitae mutationis inquirendam. Ostenti autem simile id praesertim videbatur, cum regelatio quam plurimum exorto, et saepe spirante impetuosius gravi nubibus vento, accideret, gelu cohibitos sequi ventos, et tranquillo atque sereno coelo ferocire. Regelationis ratio ex ortu et natura ventorum, qui tepidam auram spirare solent, manifesto apparebat. Quippe quotidiano experimento observa-tum est, frigidissimum hyeme aerem ex alto mari spirantibus procellis mitescere, et in humescentes nives, imo in pluvias solvi. Sic Petropoli Zephyrus, Archangelopoli Caurus et Septentrio, Ochotii, quod castellum in orientali Sibiriae littore Penschinico mari alluitur, Subsolanus et Eurus media bruma frigorum saevitiam domant, pluviam tempestatem ferentes. Eadem de causa Britannia, cum nullis ventis possit perspirari, nisi ex mari obortis, mitiorem sentit brumam, quam reliquae Euro-pae regiones, eidem coeli climati subjectae. Item in Kam­

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика