infimam, mediam pro
ratione distantiae et circumstantiarum temperari. Accedit, quod impressum
superficiei telluris a sole calorem, et repercussos ab illa radios magis
ima, quam
media aut suprema regio aeris sentiat. Rationi adstipulatur frequens
experientiae fides. Grando aestiva, et glacialia montium cacu-mina veritatem
hanc obviam ducunt, atque inculcant, gelidam brumam, media etiam
aestate, non
ita procul capitibus nostris imminere. Lubet hic clarissimorum labores
attingere Virorum, qui postquam immensum pelagus emensi, vastas insuper
soli-tudines, naturae studio ducti, superarunt, et felicia denique
arva, Peruana
Tempe adierunt, non camporum, non hortorum deliciis capti dementia coeli diu
frui voluerunt; sed ardua et monti-bus aspera loca ad agendam telluris
mensuram secuti, multum sudarunt et alserunt. Longa et periculosa eorum
experientia, et recto ratiocinio didicimus, dominari in certa et difinita
totius atmosphaerae altitudine rigidum, idque perpetuum frigus, quod montium
altiorum cacumina aeternis nivibus obsita constrin-git; mensuram, quae a
iraris superficie ad glacialem regionem atmosphaerae extenditur, minui eo
magis, quo longius ab aequa-tore receditur, ita ut ultra polares circulos
congelationis limites cum Oceani libella congruant. Quam vero intensa sit
frigoris vis in illa regione Atmosphaerae, ex sequentibus constat. Et primo
celeberrimi orbis terrarum Mensores, supra congelationis termi-Ii um, in media
regione, tarn
saevum gelu perpessi sunt, ut vix majus in nostris regionibus media hyeme vulgo
observetur. Haec cum sub aequatore ipso continuo sint; quanta frigoris
potentia circa nostrum clima, ad eandem altitudinem, ferociat,