facile concludi
potest.
Confirmatur ratiocinium diligentiore grandinis contemplatione. Quippe nuclei
nivalis generatio geli-dae aeris regioni procul dubio debetur; glaciales
accretiones crustarum lapsu illius per varia nubium strata accedere, vali-
dissimo
gelu, quod natum nucleum inhabitat, adstringente ob-vios aquosae nubis
globulos, adeo rationi consonum est. Con-sideranti autem brevissimum lapsus
tempusculum, et ex ejus celeritate ortam cum aere frictionem, vix fieri
posse videtur, ut novae vaporum particulae ad nulceum accedentes, grandinem
tantum augeant, ut aliquando ad pollicis crassitiem accedat. Fit tarnen, et
stupendum gelu, quod natis in sublimi nucleis concipitur, clarissime ostendit.
Haec media aestate; quid autem durante hyeme? Testantur Sibiriae loca eidem
nobiscum climati subjacentia, sed altius supra Oceani normam elevata. Ex
gr. urbs
Jeniseisk, ab ostiis fluvii, a quo nomen accepit, ultra 1500 Verstas
sita, elevatur
circa 100 orgyas supra
superficiem maris (si communem rationem inclinationis ad cursus longitu-
dinem, ut
unitatem ad septena millia, dimidium nempe pedem pro singulis Verstis
posueris). Tantum vero hyberno tempore observatur gelu ut ad gradum centesimum
trigesimum primum infra congelationis terminum Mercurius in Thermometro
depri-matur. Hanc circiter frigorum vim in eadem, aut si mavis duplo majore
altitudine supra nos etiam hyeme versari, dubitari non potest. His ita
comparatis, ponamus aerem infimum post flatum venti marini quatuor gradus
supra terminum congelationis cali-dum esse; in sublimi autem ad 100
orgyas, aut si mavis
ad 200 Jeniseikum illud gelu
durare: erit differentia inter utramque temperiem 135 graduum. Ex multoties
institutis autem experi-mentis, vi calculi deducitur, aerem superiorem, hoc
in casu, infimo densiorem esse una quarta parte, ceteris paribus. Quamvis
vero augetur infimi aeris densitas a superincumbente et premente integra
atmosphaera; sed hanc ob causam diminutio densitatis mediae