lomonosov-ps03

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 3 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 3
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ
стр. 41


44


Труды по физике 1753—1165 гг.


 

bus gelu intensissimo, fumus, absit ut humum lambat, ut potius ultra solitos limites sublime ex caminis surgens, procerrimarum arborum imaginem, quieto aere referat. Alter effectus est coeli serenitas: nubium enim strata surgente simul et descendente aere distrahuntur, attenuantur, disparent; quamvis hic conden-satio aeris multum conferat. Procreatur ergo repentinum hyeme gelu descensu atmosphaerae mediae regionis, atque adeo mirum esse desinit, illud sine omni vento oriri.

Similes descensus Atmosphaerae mediae regionis inferiorem versus aestate fieri non raro debere, aptissima aeris dispositio extra dubium ponit. Etenim sit ad 300 orgyarum altitudinem aer, cujus frigus ad formandam aestivam grandinem sufficiat; hoc est infra congelationis terminum gradus cärciter 50, quod non injuria supponi potest; eodem tempore in infima Atmo­sphaera in vicinia terrae intensitatem caloris 40 vel 50 graduum supra illum Iimitem dominari; erit secundum experimenta et rationes meas densitas aeris superioris ad eandem inferioris, ut 5 ad 6, a pressione autem superioris condensabitur infe­rior atmosphaera vix ad decimam partem. In hoc statu secun­dum immobiles naturae leges necesse est superiorem regionem submergi in inferiorem, atque eousque descendere debere, ubi permixta cum tepidiore aura, aequilibrium teneat, et ulterius descendere prohibeatur; huncque aestivum ascendentis et de-scendentis aeris circulum toties contingere, quoties pondus altioris atmosphaerae superat gravitatem inferioris; porro aerem inferiorem ascensu fieri saepe obvium superiori descendenti; . conflictum eorum accidere in diversa altitudine et diverso impetu, pro varia altitudinum, calorum et densitatum differentia; denique id evenire eo facilius, quo magis solibus, aesti-vis praesertim, usta telluris superficies incumbentem sibi auram calefaciat et expandat, saeviente in sublimi fri-gorc

Jam satis manifesto constat, qui motus aeris, remotis ven­torum flatibus, frictionem electricam gignere possint; investi-gandum igitur superest, utrum corpora istiusmodi in aere den-

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика