lomonosov-ps03

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 3 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 3
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ
стр. 43


tur et ita disposita sint, ut occursu eorum mutuo electrica virtus excitari queat. Duplicis autem generis corpora hunc in finem requiruntur; primum eorum, quae primitivae, alterum, quae derivativae electricitatis nomine appellari solent. Inter corpora electricam vim ab aliis derivantia fortissimam vim aqua recipit, cujus immensam copiam in aere pendere largae pluviae, eo praesertim ipso tempore, quo ille electricus est, decidentes manifeste loquuntur. Inter corpora vero electricita-tem frictione producentia, maximae virtutis sunt oleosa, flam-mam coneipere solita. Particularum ejusmodi ingentem in aere multitudinem volitare duplici argumento docemur. Primo exhala-tiones insensibiles, fermentationes et putrefactiones animalium et vegetabilium, quae totum terrarum orbem occupant; combus-tio tot materiarum, vela ad corpus a frigore defendendum, vel ad eibos parandos, vel ad producendas arte infinitas res, in vita hominum necessarias; denique domorum, villarum, urbium, imo ingentium silvarum incendia; insuper vulcaniorum montium continui fumi et frequenter furentes flammae, quam immanem copiam inflammabilis materiae per atmosphaeram dissipent, facillime intelligi potest. Secundo laetissimus pro-ventus pinguissimarum arborum, quae in sterili arena radices egerunt, evidentissime declarat, eas, cum ex macra arenae substantia tantam copiam resinosi succi contrahere nequeant, pinguibus foliolis pinguedinem sugere ex aere, inflammabilibus vaporibus gravido. Ergo et corpora in aere habemus utriusque generis ad producendam electrificam frictionem apta; investigan-dus superest modus, quo sibi obviam currant, collidantür, fricentur.

* В печатном оригинале ошибочно quae vel.


 

Chymicorum fide experimentorum constat, corpora volatilia pro vario suo ingenio levitate et ascensus celeritate inter se differre, ita ut inflammabiles puriores vapores sublimius eleven-tur quam aquosi. Quod cum in exigua altitudine, nempe quam Chymica vasa habent, Semper usu veniat, ut inflammabiles

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика