vaporum tractus terram versus
spectare, crispos
vortices con-volvi, atra chasmata aperiri, denique supra haec meteora quo-dam
livore caerula coeli obduci observamus.
Interea aquei et oleosi
globuli, cum et propter heterogeneam naturam permisceri facile nequeant, et
ob exiguam massulam ad solidi corporis naturam accedant, celeri occursu
collidun-tur, gyrantur, fricantur, electricam virtutem gignunt, quae per
nubem diffusa, eam integram occupat. Mirum quidem esse potest tarn exiguis
moleculis illam stupendam vim exoriri. Verum mirari desinetis, quam primum
globulorum, qui colli-duntur, innumerabilem multitudinem, et materiae aqueae
in nube immensam superficiem, divisione in tarn exiguas massulas
productam, animo
perpendetis. Etenim experimentis innotuit, corpora derivativae electricitatis,
quo majorem superficiem sub eodem volumine habent, eo majorem recipere
electricitatem. Hon semel equidem a vitris sphaericis ad
electricitatem pro-ducendam inertibus, circum ferrum convolutae
fasciae, argento
intertextae, insignem vim receperunt, cum alias solida metalla, . iisdem
sphaeris applicata, vix sensibilem obtinuerint. Sic igitur ngentia nubium
volumina in exiguas sphaerulas, in mutuo fere contactu
sitas, divisa, stupendam
illam vim concipiunt, imma-nes exerunt effectus, et incredibilibus mentem
percellunt mira-culis; quorum praecipua ex legibus electricitatis exponere
lubet. Prius autem quaedam communia fulminearum nubium phaeno-mena ex nostra
Theoria explicabimus, ad ipsam magis proba-bilem reddendam.