lomonosov-ps03

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 3 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 3
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ
стр. 51


relinquunt, fulminibus solent esse socii. Quid descensum superio-ris Atmosphaerae, tonitru reboante, probare magis potest, quam hoc Phaenomenon? submergitur illa vaporibus gravida, coalescit cum inferioris regionis nebulis, et condensatis nubibus, immensa aquarum Cataracta ruit.

Denique in locis montosis frequentiora et magis periculosa saevire tonitrua, quamvis notissimum sit, magis tarnen veritas confirmatur observatione, ab Hispanis naturalium rerum indaga-toribus facta; nempe in provincia Peruviana Quito dicta, quae praealtis montibus, longe supra congelationis terminum surgen-tibus, undique clauditur, horrisona et infesta fulmina non solum aedes, verum etiam ipsos montes concutere et omnia effusis-simis nimbis inundare, idque Semper post meridiem accidere, matutinis horis sudo et tranquillo coelo praecedentibus; et ejusmodi vicissitudinibus quartam fere anni partem subjectam esse. Hoc quantum cum nostra Theoria congruat, quivis haud obscure videre poterit, quam primum in montosis locis aerem Semper fere aequilibrio carere consideraverit. In aprico enim illum surgere, in umbra mergi, eoque ipso superioris regionis frigidum et grave Stratum ad terram provocare, motum illius accelerare, fortiorem electricitatem excitare, et ipsam propius accersere, necesse est.

 

Consentientibus igitur cum Theoria nostra tot phaenomenis eam non infirmo pede niti existimamus. Idcirco missa ulteriore ratiocinatione, quae in confutandis dubiis adhiberi posset, ad exponenda meteororum phaenomena et miracula accedimus, quae ex legibus electricitatis dilucidari possint.

 

Et primo quidem de forma fulminis nonnulla attingere lubet. Frequentiores coruscationum species duae observantur, quarum altera rutilo igne vibrata flexuosa intorquetur, sequente tonitru, procella, imbri; altera post solis occasum circa horizontem spectari solet pallida, ultra nubes, diffuso lumine; sine tonitruum fragore,

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика