navigantium pestis, ut
ait Plinius, defert secum aliquid abrup-tum e nube gelida convolvens
versansque et ruinam suam illo pondere aggravans, et locum ex loco mutans
rapida vertigine? non antennas modo, verum ipsa navigia contorta
frangens. Idem
illisu ipse repercussus correpta secum in coelum refert sorbet-que in excelsum.
Idem ardentior accensusque dum furit, Prester vocatur, amburens contacta
pariter et proterens". Observarunt haec etiam recentioribus saeculis
torridae
Zonae subjacentem Oceanum navigantes. Demitti nempe ex nube quasi columnam
versus maris superficiem; hanc montis instar obviam illi cum appropinquat
protuberare, fervere; cavitatem columnae spirali vertigine gyrari; tandem in
nimbum solvi, ruere cum horrisono strepitu, curruum fragorem per lapidea
strata vectorum imitante. Omnia haec phaenomena, ut a Plinio et reliquis
descripta sunt, non solum optime ex nostra Theoria explicantur, verum illam
firmissime adstruunt. Descensum columnae nebulosae discenden-tis aeris impetu
effici; cochleatam cavitatem, cum iis, quae supra in explicatione flexuum
fulminis diximus, ex asse congruere; montem aquae supra maris superficiem
versus nubis columnam elevari, et antennas atque ipsas naves in sublime rapi
stupenda electrica attractione; ignem accensam oleosam materiam esse; denique
facto utriusque contactu columnam nubis a mari attrac-tam et concussam cum
diluvio decidere, dubio procul esse videtur. Potest quidem quaeri, cur
tantus attractionis effectus sine fulmine, sine tonitru eveniat? Respondent
observationes meae, quibus didici non raro aerem fortiter satis electricum
esse, fulmine et tonitru absentibus. Explicationem autem quo-modo id fiat, ad
ulterius orationis curriculum reservo, in prae