lomonosov-ps03

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 3 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 3
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ
стр. 75


Alterius modi non solum opinio, verum etiam quibusdam in locis usus invaluit; campanarum scilicet sonitu fulminiferas. nubes discutiendi. Hoc quantum electricitatem in aere infringere possit, brevi ostendam. Primo electricam vim in motu aetheris-consistere, non vana Physicorum est sententia. Motum hunc non parum aere cohiberi patet inde, quod in globo vitreo lumen electricum non exoriatur, nisi aer exsuctus fuerit. Hoc cum quieto aere efficiatur; majores equidem ejus vires esse in. confundendo motu aetheris, si fuerit concussus, verosimile est. Quam ob rem non campanas modo movendas, verum etiam bellica tormenta frequentissime explodenda esse censeo, fulmi-neis nubibus sese contrahentibus; ut concussus ingenti tremore aer electricos motus confundat et infringat; et fulminum saevi-tiam mitiget.

Multa quidem supersunt, quae in exponendo hoc themate occurrunt; sed nimium prolixus et vobis, Auditores, molestus. forte fieri vereor: quam ob rem relictis nubium coruscationibus atque fragoribus, leniora persequar electricitatis aereae phae-nomena; et post tot flammas atque incendia gratissimi roris. mentione vos reficiam.

Hujus meteori natura quamquam a vi electrica longe remota sit; similibus tarnen oritur motibus: quam ob rem brevem expli-cationem hic mereri videtur.

Post solis occasum aeris infima regio refrigeratur celerius. multo, quam terrae superficies humore vegetabilium feta; igitur aer gelidus tacta humo caläda calescit, fit rarior, levior, ascen-dere cogitur, quousque refrigeratus et nactus aequilibrium subsistat. Notum autem est ex operibus defuncti Richmanni evaporationem eo copiosiorem fieri, quo major est differentia temperierum aeris et aquae. Quam ob rem refrigeratus post occasum solis aer majorem copiam humoris ex calida humo elicit, quam interdiu, et surgens secum ad certam altitudinem evehit, atque gelido rore obväa humectat. Altera roris species.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика