lomonosov-ps03

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 3 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 3
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ
стр. 79


82


Труды по физике 1753—1165 гг.


 

aestatis, fulminum frequentia gravis, crebriores aurorae borealis apparitiones quam alias fieri, imo aliquando fulgetra nocturna et lumen septentrionale simul coruscare. Hinc autem apparet auroram borealem et fulgetra nocturna non geneseos natura, sed gradu et loco differre. Hanc fortiorem vim electricam, post fulmina exspirantem, in rara atmosphaera sequi, illam mitiore frictione vaporum excitatae in media regione electricitatis sobo-lem esse, et extra limites aeris conspici. Conspicuum lumen in spatio ab aere vacuo oriri posse experientia docti sumus; a ratiociniis, quae clariorem et distinctiorem aetheris ideam requirunt, sine errandi periculo hic abstinere possumus. Remo-tam esse ex atmosphaerae regione borealis aurorae sedem, comparata crepusculorum figura cum illius facie indicat. Quippe crepusculorum peripheriam circulum prope maximum esse ex natura umbrae terrestris, et ex arcus flexu colligitur; septen-trionalis vero luminis ambitum juxta normam aequatoris et Uli parallelos circulos flecti, ex ratione amplitudinis arcus luminosi ad altitudinem deducitur.

 

Confirmatur denique Situs observatione, quam elapsa hyeme institui. Die duodecimo Februarii anni hujus, extincto crepus-culo, occupavit totam coeli faciem vividum adeo lumen, et non solum septentrionem versus, verum etiam in opposita coeli regione ad austrum, luminosum arcum formavit; tarnen erecta supra tectum ferrea virga, quae fulmineam electricitatem prae-erita aestate indicabat, nullum dedit ejusdem Signum.

 

 

Electricitas igitur, borealis aurorae genitrix, circa superio-rem potissime partem mediae atmosphaerae excitatur, auram supremi strati movet, et purissimo aethere vibrato columnas et spicula ejaculatur; integer vero atmosphaerae aer ejus den-sitatis, qua circiter in globo vitreo lumen electricum exstin-guitur, obscurus existit, et luminoso arcu terminatus non dif-ficilem modum altitudinis ejus inveniendae subministrat.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика