lomonosov-ps03

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 3 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 3
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ
стр. 81


His propositis, reddatur ratio reliquorum aliquot phaeno-menorum generalium: nam omnium, quae in multifaria figurarum et motuum apparitione consistunt, explicatio prolixa est.

 

Primo igitur quaeri potest, cur polis propiores potissimum regiones nocturnas sentiant illas coeli flammas, quam quae ad aequinoctialem circulum accedunt? Ad haec responsurus primum ostendam, descensum supremae regionis aeris in mediam faci-lius polos versus fieri, quam ad aequatorem. Etenim ex allatis superius constat, glacialem regionem aeris circa polares circu-los cum Oceani libeHa congruere. Hinc autem non injuria sequitur etiam superiorem illius terminum, atque adeo inferiores supremae regionis limites ad superficiem telluris propius accedere. Porro quamvis ubique superioris atmosphaerae aerem parum a solis radiis calefieri ex comparatione Thermometri et Baro-metri erutum habeamus; multo tarnen minus illos sentiri circa regiones polares, autumnali praesertim et brumali tempestate propter eorum obliquitatem, brevitatemque dierum; adeo ut aera qui suprema polarium circulorum occupat, rigidissimuma gelu ad eandem densitatem, quae in medio glaciali strato est, constringi, veritati consentaneum est. Hinc vapores propter eam densitatem ad summam fere superficiem atmosphaerae sus-tineri posse. Quando igitur halitus subterranei caloris per-apertum таге spirantesb incumbentem sibi mediam regionem tantum rarefacit, ut specifica gravitate superiori cedat; eo temporis suprema. re^io permiscetur cum media (jam tum infima) cjua surj£ente supremae оЬѵіат, exoritur uscjue ad summam superficiem atmosphaerae vis electrica et in vacuo aethere fatuum lumen vibrat.

 

 

Post vespertinum crepusculum borealis aurora plerumque exoritur; raro pernox est. Hujus circumstantiae ratio statim

a Так в оригинале; следует читать аёгет. . . rigidissimo. b Так в оригинале, повидимому вместо spirantis.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика