lomonosov-ps03

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 3 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 3
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ
стр. 116


simul fere percipiet; in d et f majus intervallum temporis erit observatum inter fulgur et tonitru, quam in b. Denique in d vis electrica minor, in / major sentietur, sive primo originem sumet; quia communicatione per utramque aequabiliter distribuetur.

 

XV. Cum autem haec omnia etc. (p. 74, 1. 5). His tarnen, non omnem prorsus inutilem operam in observationibus circa aeream electricitatem instituendis esse censeo; sed potius ad expiscandam penitus naturam illius esse incumbendum. Idcirco sequens excogitavi instrumentum, ad summam electricitatem aeris determinandam [fig. 11], sine usu oculorum, ut proposuit Cl. Wincklerus: in locis variis, quantumcunque remotis. Paretur sagitta metallica ex cylindro cavo; in cavitate contorqueatur elater tenuissimus ab tubo adhaerens in b et orbiculo levissima a instructus, cui Stylus с cum elateribus divergentibus d affer-ruminetur. Cavitas denticulis frequentissimis armetur. Exorta vis electrica in tubo metallico vi repellente urgebit orbiculum ex cavitate; quoque major erit, eo major pars styli ex cavitate prominebit. Cessante electricitate, Stylus retroire non poterit, obstante elatere et denticulorum asperitate; et quantitatem sum­mam determinabit, opportuno tempore spectandam.

 

 

 

 

XVI. Alterius modi (p. 78, 1. 1). Tempore fulmineae tem- pestatis campanas pulsantes uti possunt longis funibus, et ex parte sericis; ne electrica vis in campana concepta noceat.

 

 

XVII. Adeo igitur probabile est etc. (p. 80, 1. 11). Franclini conjectura de aurora boreali, quae in iisdem litteris paucis expressa est verbis, a mea theoria distat toto coelo; ille enim materiam electricam, producendo lumini boreali idoneam, a tro-picis ad polos accersere satagit; ego vero in loco ipso amplis­

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика