lomonosov-ps03

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 3 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 3
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ
стр. 122


fig. 18. Integrum Cometam cum cauda, atmosphaera et jubare vide fig. 19.

Difficultates, quibus vaporosae cometarum caudae hypo-thesis laborat, quamvis plurimae sint; brevitatis tarnen causa unam proponam. Cauda cometae intra vel extra atmosphaeram illius apparet. Ponamus eam apparere intra atmosphaeram; erit cauda cometae ad minimum semidiameter atmosphaerae ipsius [fig. 20J; adeoque diameter atmosphaerae cometae anni 1744 efficiet 14000000 milliaria Germanica; secundum computum longitudinis caudae a clariss. Heinsio factum. Concedamus deni­que atmosphaeram cometae 1400000 vicibus rariorem esse nostra; quantitas tarnen materiae aequalis erit ei, quam nostra atmosphaera a summa superficie ad terram ipsam complectitur [fig. 21]; (ut in divisis coloratis liquoribus, aqua varie dilutis, quorum in vasis a, b et с variae magnitudinis sed ejusdem figurae, eadem coloris intensitas manet). Quae quantam lucem reflectat, testantur crepuscula, quae longe post solis occasum eas Stellas occultant, quae caudas cometarum luce transverbe-rant. Hoc in casu nec raritas nec subtilior divisio particularum, atmosphaeram cometae constituentium, aliquid refugii praebent. Nam vi prioris ad quamlibet liber aperitur radiis solis aditus, nec unius particulae umbra prohibet illustrari aliam; posteriore posito, augebitur divisione particularum superficies eo magis, quo subtiliores posueris, majorque vis radiorum reflecti debe-bit. Utrumque ad splendörem atmosphaerae augendum magis quam minuendum conferet. Posita ergo tantae amplitudinis atmosphaera cometae, apparere deberet anno 1744 corpus rotun-dum lucidum, magnam partem coeli occupans; quod nunquam tarnen fuit visum. Ponamus ergo caudam cometae esse extra atmosphaeram illius. Hoc in casu optimum est argumentum experientia. Quid subtilius vaporibus spiritus vini rectificatis-simi inter terrestria corpora reperiri possit, qui levi igne ele­vati vix vasis coercentur; incensi nullo prorsus modo? Hi tarnen sub ca. rnpa. na antliae aere vix ad dimidium rarefacto, nebulae instar äma petunt. In vacuo ergo extra atmosphaeram et ad

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика