5)
Arcus aurorae borealis non raro duplicatur. Hoc conve-nit cum variis
stratis comae, caput cometae ornantis.
6)
Considerata altitudine columnarum, quae aliquando a hu-mili arcu
exporrectae verticem tangunt; et principiis theoriae meae adhibitis, eruitur,
altitidinem columnarum semidiametrum telluris excedere; hinc oculo in luna
posito terram nostram non-nunquam caudatam sprectari posse, adeoque cum cometa
con-venire. Quaeret quis, cur non in singulis aut quibusdam plane-tis
ejusmodi apparitiones aliquando contingant? Respondeo: cum Saturnus solus
planetarum annulo sit praeditus; nil igitur obstat, tellurem nostram hac
proprietate cometarum solam gau-dere.
7)
Columnae luminis borealis crescunt et decrescunt brevis-simo temporis
intervallo, non secus ac caudae cometarum incre-dibili celerite augentur ac
minuuntur.
8)
Columnae Aurorae borealis nascuntur, evanescunt, pro-cedunt, et
flagrant. Hoc ipsum observavit jam Keplerus in cometa anni 1607, nempe eas
micare ut
virgas chasmatum. Similiter Wendelinus in cometa anni 1618 colorem caudae juxta
caput igneum apparuisse ac rutilum, et subinde velut quibusdam ful-getris ac
stricturis reciprocatas fuisse, incendii remissionem atque intensionem
imitasse, sicut virgas illas, quas interdum videmus, noctu vibratas, narrat.
Vide Hevel. , Com. , 1. 8, p. 454, 455.