lomonosov-ps03

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 3 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 3
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ
стр. 234


32.      In praefatione disserendum de mechanica subtilium, et quod sensibilium leges non ubique adhiberi possint, praesertim in fluidis.

33.      Stannum electrizatum fundatur an minori gradu ignis liquescat.

34.      Cessat electricitas tactu non electricorum. Effluvia ergo omnia rapiuntur versus digitum? Magicae artes!

35.      Quoniam ex diversis globis vitreis motis electricitas intenditur. Globi vero aequaliter moti supponi non possunt; adeoque ab inaequali motu gyratorio vis electrica non excitatur, sed potius ex differentia situs.

36.      Pluvia ex fulminea tempestate non solum gravitate, verum etiam electrica vi pulsa cadit.

37.      Omnia, quae aetheri inesse expiscabimus, consideranda sunt, utrum electrica phaenomena producere queant.

38.      Repulsio est continua, attractio momentanea et continua.

39.      Corpora homogenea magis fricantur, quam heterogenea.

40.      Phosphorus in Anglia cum reliquis emendus.

41.      Видим в натуре, что как великие небесные тела.

42.      Показать мусию цветным двуличные стекла.

43.      In omnibus sistematibus mundi eadem sunt elementa et principia quia radii congruunt in omnibus, et ardentis solis ma­teria eadem est cum ardentibus in terra.

44.      Corpuscula aetheris diversorum colorum in eos divisa tandem non mutantur in alios colores post repetitas refractiones. Ergo diversitatis colorum motus causa non est.

45.      Radius ruber secat radium e. gr. caeruleum sin[e] muta-tione, ergo tremor causa colorum non est.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика