lomonosov-ps03

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 3 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 3
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ
стр. 361


§ 1

Soliditas et fluiditas corporum quantum a varietate calo­ris et frigoris dependeant, in confesso est apud omnes. Qua-propter non incongruum esse duco hac solemni celebritate, nos- tris quoque lucubrationibus devotissime honoranda, cum cla­rissimus Collega noster Braun de congelato a se Mercurio verba fecerit, etiam meas meditationes proponam, causam spectantes variae corporum cohaesionis: ut inde clarior ob-oriatur idea variarum congelationum et regelationum, quae in corporibus sensibilibus contingunt, indeque illa solida sive fluida fiunt.

 

§ 2

Communem causam cohaesionis quaerens antevertere primum debeo eos, qui de illa non satis solliciti in mera acquiescunt attractione, sine ulla suspicione impulsus considerata. Itaque praedico, nullo modo illam posse a me agnosci atque admitti, ob meas rationes solidas, easque, ni fallor, novas.

 

 

 

§ 3

Etenim si mera vis attractrix datur in corporibus; ad motum jproducendum Ulis innata sit, necesse est. Verum et impulsu

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика