lomonosov-ps03

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 3 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 3
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ
стр. 381


sunt diversi gradus ductilitatis et fragilitatis etc. , quae longam eamque variam disceptationem exposcunt, nec non distinctam expositionem corpuscularis Philosophiae desiderant. Quamobrem his in posterum reservatis, id solum considerabimus, quantum corpora ab ebullitione ad congelationem usque contrahi possint et soleant.

 

§ 20

Primo videamus id a priori ex situ vario corpusculorum, quorum figura sphaerica vi superiorum demonstrationum tuto assumi potest. Quatuor corpuscula sphaerica possunt cohaerere situ strictissimo, ita ut rhombo inscribantur, cujus anguli CB 60, AD vero 120 graduum sunt. Situ autem amplissimo et in contactu inscribuntur in figuram cubicam. Ejusmodi solida aequilatera [fig. 2, 3] sunt inter se ut AB3 ad

 

 

 

Etenim AC = BC, atque ejusmodi corpus rhomboicum dividi potest in duo prismata aequalia ADCFBE et ADCFGH, quo­rum latus commune ADCF est quadratum. Et quoniam anguli ABC et FBD sunt recti; [fig. 4] erit dimidia diagonalis AC aequalis altitudini BK prismatis ADCFBE, seu dimidii cor­poris rhomboici. Unde corpus cubicum ad corpus rhomboicum erit fere ut 1000 ad 707.

 

§ 21

Hinc autem apparet, 1) quantum corpora simplicia, nempe quae ex aequalibus corpusculis constant, vacuaque a peregrina co-haerente materia habent interstitia, expandi et contrahi possint, cohaesione manente, quamvis varia; 2) interjecta corpuscula mate­riae peregrinae cohaerentis, ex. gr. aeris in spaciolis a materia propria vacuis, prohibere situm horum rhomboicum strictissimum,

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика