lomonosov-ps03

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 3 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 3
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ
стр. 383


adeoque ad supra ostensam rationem § 20 expandi et contrahi non posse; interim tarnen multum spatii ad contrahendum super­esse debere; et secundum variam quantitatem materiae pere-grinae diversam contractionem et expansionem corporum judi-cari debere; 3) cum in situ corpusculorum cubico 12 contactus debeant esse inter octo corpuscula, in rhomboico autem inter totidem octodecim: idcirco verosimile esse, corpuscula in situm rhomboicum ex cubico reducta fortiorem inter se nexum acqui- rere, amissa fluiditate, eoque ocius, quo promptius sex novi contactus accedant.

 

 

§ 22

Experientia duce ostendunt diversa corpora variam contrac­tionem, quae in omnibus mensurae subjicitur, ad ebullitionem et ad congelationem cogendis: ut in aqua, in liquoribus quibus­dam oleosis et solutionibus salium. In Ulis autem quae vel con­gelationem vel ebullitionem respuunt, contractionis et dilata-tionis inter illasa terminos ponere non datur. Ita comparatum erat cum Mercurio. Nam ante proxime elapsam hiemem nulla hujus certitudinis spes apparebat. Nunc autem 'id solum restat ut experimentis et ratiociniis determinetur certus ad congela­tionem Mercurii gradus, atque dubia tollantur, quae ex disso-nis phaenomenis orta sunt. Quantum experimenta et ratiocinia mea huc faciant, ex sequentibus videre est.

 

§ 23

Die 26 Decembris anni 1759, saeviente gelu 208 graduum, exposui thermometrum rite cum omnibus, quae ad producendum frigus artificiale pertinent, sub dio nivi insertum; cui infud spiritum nitri; tum illa in mellaginem redacta, instar butyri semifusi, Mercurium aucto frigore ad gradum 330 depressit.

В оригинале явная опечатка illos.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика