lomonosov-ps03

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 3 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 3
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ
стр. 387


simili defaecatissimi argenti filo, qui in modum mollis me-talli pro lubitu inflectebatur. Crassities ejus erat ^ lineae. Percussi fortiter aversa parte securis globum, sensique duritiem illius, ut est plumbi vel stanni. A primo ictu usque ad quartum cedebat cudenti sine fissuris; a quinto et septimo fatiscebat [fig. 5]. A repraesentat globum mercurialem cum cauda; В eun-dem post primum, С post secundum, D post tertium et quar­tum, E post quintum, sextum et septimum ictum. Deinde cultro orbem mercurialem, dimidio Rublo solido aequalem, scidi. Tan­dem post 20 minuta prima circiter, coepit amalgamati esse simi-lis, statimque amissam fluiditatem recuperavit, hoc est fusus et liquefactus est gelu 208 graduum. Nullae autem partes porosae aut fluidae in solido sunt deprehensae. Nam et soliditas major observata est, quam in facüs postea experimentis. Quamvis autem festinanti circumspicere non licuit, utrum fissuras vitrea globi crusta habuerit; verum illae non erant timendae: cum Mercurius ipse crustae praestabat officium: nam ad primas illius in tubo depressiones suparficies facta erat solida, praebuitque se vascu-lum fluido tum adhuc interno.

 

 

 

 

§ 24

Institutis posthac a me experimentis exploratum est 1) Mer-curium circa 230 gradum tardum jam haerere, quod in angus-tiore syphone hydrostatico Mercurium continente videre est, qui tum non tarn facile redit ad eandem horizontalem, uti alias temperato calore solet. 2) Illum circa 500 gradus in tubulo thermometri saepius haerere, cum Interim in meditullio globi sit fluid js, aut multis cadentibus sub visum poris pateat. 3) In longioribus vitreis angustis cylindris Mercurium, cum congela-tus esset, multis cavitatibus interruptum fuisse [fig. 7]. 4) Tubo thermometri manus attactu calefacto, Mercurium aliquando de­

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика