lomonosov-ps04

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 4 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 4
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ
стр. 208


mentum hic mihi esse videtur. Si quantitas refractionis respon-det quantitati materiae pellucidae; hinc adeo quantitas aeris radio transverberati erit mensura refractionis. Porro aeris quan­titas, quae horizonti visibili incumbit, respondet altitudini baro-metri, ita ut quo mercurius altius in eo surgat, eo major debet esse refractio, quod permultas observationes astronomicas et barometricas cum tempore forte determinari poterit.

 

 

 

 

 

§ И

Observatis vero noctu in eadem verticali duabus fixis, inve-nitur tempus in meridiano navis sequentibus modis. 1) Si stellae sunt in eodem meridiano, quod rarissimum est, calculus est facillimus: nam gradus inter verticalem et colurum aequinoctio-rum intercepti tempus in meridiano navis indicabunt, etiam incognita latitudine. 2) Si stellae ejusdem meridiani non sunt, eligenda est primo Stella, polo propinqua, cujusmodi est polaris borealis, aliaeque in ursa minore, eum in finem, ut cognita utcunque latitudine more consueto, tempus determinari possit.

 

 

 

 

 

§ 12

 

Sit P (fig. ѴШ) polus borealis, Z—zenit, D — Stella polaris, F—Stella compar; erunt lineae ZD arcus verticalis, ZP arcus meridiani navis, PD arcus inter polum et polarem, FP arcus inter polum et stellam comparem; singuli arcus circulorum maxi-morura. Cum autem PD et PF ex declinatione polaris et compa­

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика