|
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 4
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ
стр. 216
motus tempus indicantia,
disponantur ita in una eademque Capsula, ut eorum elateres ad resumendas
denuo
vires et ad machi-nae motum reiterandum diversis temporibus intendi possint. E.
gr. primi horologii incipiat periodus meridie, secundi sexta pomeridiana
audita, tertii media nocte, quarti audita sexta matutina. In majoribus
horologiis sex horae converti possunt in dies, ut post quatriduum periodus
totius sistematis denuo incipiat. Hoc modo errores, qui ab inaequalitatibus
virium in elate-ribus sitarum, a vitiis catenarum, cochlearumque, item a
libra-menti et spiralis incongrua vi proficiscuntur, propemodum evitari
possunt. Nam temporum in diversis horologiis indicatorum summa
quadripartita, divisis
erroribus, justum proxime tempus indicabit.
§ 19
Artificum industria
possunt quoque quatuor elateres, toti-demque Cochleae in unicam rotam vires et
modificationes suas
exerere, atque eodem libramento cum
reliquo
sistemate regi. E (fig. IX) elateres, С cochleas, А rotam, in quam
communibus viribus agitur, significant; t vero tympa-num, quo
integrum horologii sistema movetur. Libramentum mea sen-tentia debet esse
orbis solidus ex ejusmodi metallicis laminis excisus, quae ad nummos
excudendos prae-parantur, ubi soliditas et aequalis crassicies minimum
sunt suspec-
tae.
|
|