lomonosov-ps04

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 4 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 4
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ
стр. 218


§ 20

 

Turbation. es horum horologiorum, quae ab agitatione navis et a diversa temperie caloris et frigoris oriuntur, sie removeri propemodum possunt. Prius filis ferreis elasticis in spiram con-tortis suspensa cum horologiis Capsula evitabitur: cum illa vio- lentis coneussionibus amplius non erit obnoxia. Cui rei aequi-librium solitum amussiorum non exiguum tranquillitatis simul adferet. Posterius eludetur, posito hoc apparatu in parte navis inferiore, quae mari immergitur, ubi parum variabilis est aeris temperies; simul quoque locus hic non est tarn expositus navis agitationibus: nempe prope centrum illius. Sic juxta immotum ex loco hoc horologium, fida horologia portatilia dirigi et ab observatoribus usurpari queunt.

 

 

 

§ 21

Sed omnes hae difficultates facilius evitari posse videntur; si ad clepsydram metallicam nauticam tanta opera adhibeatur, quanta impenditur in construetionem horologiorum marinorum, elateribus motorum. Illam autem hoc modo construendam et usurpandam esse existhno. Paretur grando cuprea, aut si mavis argentea, minutissimae et subtillissimae arenae aequiparanda. In hunc finem ducantur ex metallo fila tenuissima crassitie capilli; deinde concidantur in cylindros brevissimos, ut axes eorum sint fere diametro aequales, instrueto ad id forfice ita, ut simul multa frustula abscindantur, et laboris taedium minua-tur. Hujus materiae sufficiens quantitas misceatur cum carbone trito, indetur crueibulo, muniatur luto, urgeatur igne ad fusio-nem, donec omnes particulae in globulos redigantur. Hi a car-bonibus depurati et cum terra tripolitana in sacculo ex aluta politi ad clepsydram metallicam construendam erunt aptissimi: nempe minuti, laeves, aequales, graviores arena; atque adeo

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика