lomonosov-ps04

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 4 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 4
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ
стр. 222


sydra, notabitur scrupulum primi et secundi generis in horolo-gio portatili, quod decursu unius horae errorem non aestiman-dum committit. Juxta id autem observationes Astronomicae institui et tempus in meridiano navis cum tempore meridiani primi comparari, atque adeo differentia longitudinis elici poterunt.

 

 

 

 

Caput IV

DE INVENIENDO PRIMI MERIDIANI TEMPORE EX OBSERVATIONIBUS SIDERUM

 

§ 25

Cum observationes distantiarum Lunae a stellis fixis hac in re primas teneant in temporis determinatione ad meridianum primum: idcirco hac de methodo ante reliquas disserere oportet. Quandoquidem occupatio fixarum quamvis multo accuratior videri possit, quam mensura distantiarum; non tarnen ita saepe contingit, ut pro arbitrio repeti possent observationes, quarum numero certior locus Lunae redderetur. Insuper operam damus, ut observationes et mensura distantiarum, quibus fixae a Luna remotae apparent, multo sit facilior atque praecisior.

 

 

 

§ 26

Quadranti Hadleiano aptetur manubrium m (fig. X) in globo cavo g arcte versatile. Hujus auxilio instrumentum ita diriga-tur, ut ejus planum cum piano Eclipticae aut cum piano alio, inter Lunam, stellam aliquam et oculum observatoris intercepto, sit utcunque parallelum; quod omne ante observationem, data differentia altitudinum Lunae et stellae in gradibus, dirigi et fir­

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика