lomonosov-ps04

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 4 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 4
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ
стр. 264


veram causam cursuum maris, 3) vera scientia mutationum atmosphaerae, unde tempestates, praesertim vero venti prae-videri possent.

Caput II

DE CONDENDA VERA THEORIA MAGNETICA § 64

Ex observationibus theoriam formare, ex theoria observa­tiones corrigere est optima omnium ratio veritatem stabiliendi, quod praecipue hac in re, quae subtilissima omnium in physicis esse jure censetur, probe tenendum est. Etenim ab Ulis medita-tionibus, quae ex paucis adeo phaenomenis cognitis deducuntur, . pomposus duntaxat orbi literario offertur calculus, et parum adeo utilitas rei nauticae cepit incrementi: quippe phaenomena pro diversitate locorum et temporum ita variant, ut sola omnis. attentionis humanae vim fere obruant. Non hic pulcherrimae sublimiorum mathematum scientiae aliquid detrahere audeo, . quam principem humanae cognitionis agnosco; verum suo tan-tum loco post collectas, examinatas, distributas et inter se com-paratas observationes adhibendam esse censeo.

 

 

 

§ 65

Observationum igitur numerus principale erit in negotio isto subsidium. Illae autem duplicis sunt generis, alterum loco fixo a viris naturae studiosis institutas continet, alterum a navi-gantibus rudi Minerva et tumultuarie factas comprehendit. Prio­res ergo initio in quaerenda causa sequendae sunt, posteriores cum judicio et circumspectione adhibendae. Maxime vero pluri-mae sunt instituendae meliore methodo.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика