lomonosov-ps04

 

М.В.ЛОМОНОСОВ ТОМ 4 ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ

 
 
 
 
 
 
 
  Предыдущая все страницы
Следующая    
М.В.ЛОМОНОСОВ
ТОМ 4
ТРУДЫ ПО ФИЗИКЕ, АСТРОНОМИИ И ПРИБОРОСТРОЕНИЮ
стр. 266


§ 66

In speculationibus ejusmodi id primo tenendum est mente. Cum unius ejusdemque magnetis partes varient virtute pro varia illarum nobilitate; de vasto telluris corpore quid judicandum sit, satis apparet. Equidem non ex praejudicio, sed ex rei ipshis natura illam magnetem esse censeo. Quippe magnes nil aliud est quam ferri minera, non secus ac orbis terrarum integer: cum nulla fere terrae species inveniatur, quae non rubiginem, ferri indolem, in se prodat; nulla fere regio, quae non venas ferri-feras exhibeat, quarum nobilitas, ut in magnete partium, variat.

 

 

 

 

 

§ 67

Ponamus ergo terram esse magnetem ex frustis, seu potius tractibus totius molis heterogeneis, pluribus, diversae . . virtutis compactam; quae pro situ et vigore suo agunt in acum magne-ticam; necessario sequetur pro varietate locorum varia jllius directio.

 

 

§ 68

Haec si in conspectu habere desideras; compinge magnetes aliquot axium et polorum situ congruo, ut speciem alicujus terrellae constituant; adapta ad quemlibet magnetem versorium exiguum; admove in earum vicinitatem magnetem robustiorem, videbis pro vario situ varias versoriorum directiones. Admove sie magnetes plures, plures observabis in versoriis variationes.

  Предыдущая Начало Следующая    
 
 
Новости
 
все страницы карта библиотеки
© 2003-2011 Историко-Мемориальный музей Ломоносова. Неофициальный сайт.

Яндекс.Метрика