lelus transit per punctum г. Hinc
patet, Hneam sr breviorem esse
semidiametro sC, Hneam autem rt longiorem. Ex legibus
mechanicis de gravitatione notum est, vim gravitatis agere in ratione
duplicata inversa distantiarum a centro gravium. НІпс gravitas ad centrum r in
s potentior est quam
in t.
Ex
curvilineo autem motu Telluris annuo conclüditur materia gravifica Tellurem
urgeri ad Solem. Unde denuo patet, illam vires suas exerere etiam un partes
Telluris s et t. Verum quemadmodum vires diversa directione
agentes se mutüo tur-bant, pro ratione differentis earum impetus; itaque et
vires materiae gravificae ad centrum gravium r in t et s diversimode
praepediunt vim gravificam ad Solem: nempe vis in s officit magis quam in
t. Consequenter vis
gravifica ad Solem in t prop-ter minorem turbationem efficacius agit, et pars
Telluris otp celerius Solem versus tendit, quam pars ejus altera osp. Hinc
fit, ut pars
anterior otp ad Solem inclinet. Interea centrum gravium propter
retardationem, quae a formatione novae sphaerae gravificae
proficiscitur, fertur
ex r
ad x; et hac ratione pars
Telluris, respectu motus ejus annui anterior, gravior est Semper Solem versus
quam
posterior: id circo quaerit continuo aequi-librium, nec unquam inveniet, nisi
ubi motus illius annuus ces-saverit.
§ 75
Quantum Luna et
planetae, qui in vicinia Telluris versari saepe solent, centrum gravium r
turbent, non hic
brevitatis gratia excuti potest; cum etiam multae requirantur hunc in finem
observationes. Unde autem id sit derivandum, quod planum aequatoris Telluris
non sit parallelum eclipticae, praebet ad con-jecturandum ansam ipsius globi
terraquei inaequalitas, quam primum enim expendimus in hemisphaerio
boreali integram